Edictum Theoderici Regis (507)
Querelae ad nos plurimae pervenerunt, intra provincias nonnullos praecepta calcare. Et quamvis nullus iniuste factum possit sub legum auctoritate defendere: nos tamen cogitantes generalitatis quietem, et ante oculos habentes illa, quae possunt saepe contigere, pro huiusmodi casibus terminandis, praesentia iussimus edicta pendere: ut salva iuris publici reverentia, et legibus omnibus cunctorum devotione servandis, quae barbari Romanique sequi debeant super expressis articulis, edictis praesentibus evidenter cognoscant.
1. Priore itaque loco statuimus, ut si iudex acceperit pecuniam, quatinus adversum caput innocens contra leges et iuris publici cauta iudicaret, capite puniatur.
2. Iudex si pecuniam, contra statum aut fortunas cuiuslibet ut sententiam proferret, acceperit, et ex hac re sub iusta fuerit examinatione convictus, in quadruplum quod venalitatis studio accepit, exsolvat, illi profuturum, contra quem redemptus docebitur tulisse sententiam.
3. Iudex quod immerito provincialibus rapuerit, amissa dignitate qua male usus est, in quadruplum reddat his duntaxat, quibus immerito constabat ablatum: et si defunctus fuerit, ab eius heredibus haec poena poscatur.
4. Officium cuiuslibet iudicii, quod quid ultra quam iussum est, exegerit, in quadruplum sub fustuaria poena cogatur exsolvere iis, quibus inlicite monstrabuntur ablata.
5. Sententia non praesentibus partibus dicta nullius momenti sit; nisi adversus eum prolata doceatur, qui tertio conventus, et edictis sollemniter inclamatus, adesse contempserit.
6. Ad officium sollicitudinemque iudicis pertinet, ut ea scripto lata definiant, quae apud se aguntur, sententia: et in executionem mitti iubeant, quod fuerit iudicatum.